PRIMICERIATUS

PRIMICERIATUS
PRIMICERIATUS
dignitas Primicerii, quae vox non unô modô apud Scriptores sumitur. Pro primo cuiusque ordinis, apud vetustiores occurrit: quod talis (officii princeps prius dictus) primus in ceram seu tabulam relatus esset quasi προγεγραμμένος τȏυ ἄλλων. Vide quae supra diximus de Veterum Ceratis tabellis. Hygenus de Limitibus agr. Has conternationes sublatâ sorte quidam tabulas appellaverunt, quoniam codicibus excipiebant et a prima cera, primam tabulam appellaverunt. Sic autem dicebantur inprimis, qui in Officio Sacrarum, Largitionum et aliis plerisque primi erant et principes officii, uti vidimus. Postmodum ad militiam vox extensa: unde Primicerii Legionum, vexilla baiulantes viri nobilis et incliti, memorantur Guilielmo Tyrio, l. 4. c. 8. Et apud Hieronymum ad Pammachium, nomen id dignitatis est militaris Tribuni dignitati proximae. Apud Senatorem, l. 10. Ep. 11. Primicerius idem cum Domestico est. In Monastico Anglicano Tom. l. p. 838. et 839. augustissima vocis observatur notio: Ibi enim Edmundus et Edgarus Reges se et Primicerios totius Angliae inscribunt. Quomodo in Ecclesiam idem titulus irrepserit, dicemus infra: Hîc varia Primiceriorum, primae significationis praecipue, subiungemus genera, ex Car. du Fresne. PRIMICERIORUM, APUD VETUSTIORES SCRIPTORES, GENERA DIVERSA. α. Primicerius Augustae, apud Eustathium in Vita S. Eutychii Patriarchae Constantinopolit. num. 84. β Primicerius Augustalium. vide supra Augustalis. γ. Primicerius Aulae, qui tubicinibus Imperatoris praeerat. Vide Car. du Fresne, Not. ad Cinnamum, p. 463. δ. Primicerius Bardariotarum, qui Achridensibus Turcis praeerat, apud Imperatores Byzantinos, vide eundem ad Alexiad. p. 288. ε. Primicerius Capellae Regiae, vel Palatii. Vide supra in voce Capellanus. ζ. Primicerius Cenariorum. η. Primicerius Cubiculi sacri, in Notit. Imp. p. 3. Primicierius totius officii. Primicerius scrinii Canonum, tabulariorum, aureae massae, auri ad responsum, vestiarii sacri, argenti annularensis, a pecuniis. Ibid. p. 49. Vide Pancirollum. θ. Primicerus Scholae Cantorum. Vide supra Cantor. ι. Primicerius Defensorum, vide ibid. Defensor. κ. Primicerius Deputatorum. λ. Primicerius Domesticorum. μ. Primicerius Exceptorum. ν. Primicerius Fabricae, vide supra Fabrica. ξ. Primicerius Iudicum. ο Primicierius et Comes sacrarum Largitionum, apud Senatorem l. 6. Ep. 7. π. Primicerius Lectorum. ρ. Primicerius Magnus apud Constantinopolitanos, dignitas de qua vide Codinum et eius Interpretes. Item Ioannem VIII. Epist. 166. et supra Myrion. σ. Primicerius Notariorum. τ Primicerius Palatii. Vide paulo supra. υ. Primicerius Scriniorum, vide supra Perfectissimatus. φ. Primicerius Silentiariorum. χ. Primicerius Singulariorum. ψ. Primicerius Tabulariorum, apud Codinum de Offic. ω. Primicerius Vestiarii Imperatoris apud Leonem Gramm. in Constantino Leonis l. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • πριμικηράτον — τὸ Μ το αξίωμα τού πριμικηρίου. [ΕΤΥΜΟΛ. < λατ. primiceriatus «το αξίωμα τού πριμικηρίου»] …   Dictionary of Greek

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”